![]() |
HOME > Library > Bible > "Novum Testamentum Graecum" or "Novum Testamentum. accedunt Parallela S. Scripturae Loca. necnon Vetus Capitulorum Notatio et Canones Eusebii" by Johann Albrecht Bengel (J A Bengelii) (Originally Published 1734; 1836 Edition)
H KAINH ΔIAΘHKH
Novum Testamentum Graecum
by
Johann Albrecht Bengel
Lutheran divine of Württemberg, Germany. Originally Published 1734 1836 Edition
HAIL & FIRE REPRINTS 2009
Greek New Testament & Eusebius Canonum (Canonibus Eusebii). MONITUM Damus tibi in manus, L. B. Novum Testamentum idem profecto, quod ad textum attinet, cum ed. Milliana, cum divisione Pericoparum, et Interpunctura J. A. Bengelii. Accedunt praeterea Parallela S. Scripturae loca secundum editionem Curcellaei, et Epistola ad Carpianum cum Canonibus Eusebii. Et de hac nostra editione, etsi nihil novi aut quod ad rem criticam pertinet moliti sumus, pauca tamen in usum juniorum liceat praefari. Et primo, de Bengelii Pericopis ipse Bengelius audiatur: 'Divisio,' ait, 'in Capita, haec quidem, qua hodie utimur, Graecis ignota fuit, et in Latinis codicibus primum, iisque Manuscriptis, deinde in impressis exstitit; dehinc in editiones N. T. Graeco-Latinas immigravit; postremo mere Graecis adhaesit. Divisionem in versiculos a Roberto Stephano introductam esse, constat. Eorum nos et Capitum et Versuum numeros, nil mutatos, in margine reposuimus: textum, ut ipsius postulat series, vel intervallatum vel continuum repreaesentamus; id quod ad totam sententiam exactius capiendam conducere, periti homines magno consensu docent.' Quae Bengelii sententia, quamvis omnes omnium gentium theologi uno ore eam affirmaverint, adeo tamen non praevaluit, ut ex editionibus in Anglia vulgatis vix unam aut alteram sine divisione Stephaniana invenire poteris. At nemo est qui neget, per eam divisionem, sententiarum nexum, historiarum seriem, et argumentorum ordinem distrahi atque disrumpi. Ex eadem etiam versuum divisione praecipue nata est pessima illa et ab omni critica abhorrens consuetudo, singulos (quod aiunt) textus S. Scripturae laudandi et adducendi, nullo, sive ad conspectu. Eam igitur nos consulto profligamus, in posterum, si ex nostro calculo res penderet, perpetuo profligandam.
Secundo, Loca Parallela adjunximus, quorum usus, uti omnibus notum est, in S. Scripturae interpretatione plurimum valet, et quae lectori persaepe, deficientibus omnibus aliis subsidiis, viam, quam sequatur, ostendunt. Adeo verum est, vel in interpretatione verbi sui ...
|
|||||||
"Study to shew thyself approved unto God, a workman that needeth not to be ashamed, rightly dividing the word of truth." 2 Timothy 2:15 KJV
Copyright © ![]() www.hailandfire.com |